Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/14

Haec pagina nondum emendata est

Iulius. Non debeo iniustus esse. Nolo Publium revocare.

Cassius. Adiuvate nos, Romani. Iulius volt esse tyrannus Romanorum. Beneficia Romanis praebere nonvolt. Nolite esse ignavi. Debemus Iulium necare. Mecum necate tyrannum saevum. [Iulium gladio petit.]

Iulius. [Se defendit.] Cur te iniustum et impium praestas, Cassi?

Brutus. O saeve tyranne, neco te, quia iniustum te praestas et amicos nonvis adiuvare. [Iulium volnerat.]

Iulius. Et tu, Brute? Si amici me volnerant, cur in vita manere debeo? [Gadit.]

Brutus et Cassius. Tyrannus est mortuus, amici. Roma est libera. Romani sunt liberi et beati. Gaudete nobiscum.

Exercitatio

1. Qui sunt amici Iulii?

2. Quales populos vincere scit Caesar?

3. Quorum pericula nunc Romani non timent?

4. Qualis homo est Publius Metellus?

5. Qualem se praestat Cassius?

Adde partes vocabulorum omissas.

6. Benevolum erga amicos te praesta.

7. Revoca Publium ab exilio et sine ad amicos suos redire.

8. Veniam Publium da amicorum tuorum causa.

9. Neco te quia iniustum te praestas et amicos nonvis adiuvare.

10. Roma est libera, Romani sunt liberi et beati.