RATIO OPERIS.
—————————
Propositum est in hisce Tabulis singuli cujusque Generis in Flora Novæ Hollandiæ D. Brown descripti exhibere Iconem, plerumque solummodo unicam; alteram vero tertiamve adjicere, ubi genera, vel e speciebus plurimis formata, vel, in citato opere, in sectiones naturales divisa, illustrationem structuræ habitusve diversitatum requirere viseantur.
Icones autem pleræque ab auctore ad exemplaria viva delineatæ fuere, anniis 1802–5, præcipue dum expeditionem, ad investigationem littorum Novæ Hollandiæ susceptam, jussu REGIS GEORGII TERTII et duce Cel. Flinders classis regiæ navarcho, comitatus est. Quæ vero plantæ in memorato itinere haud observatæ fuere, earum Icones liberalitati debet Illust. BANKS, qui easdem, inter plurimas alias, in primo itinere Cook immortalis detexit et depingi curavit.
Nonnullæ adumbratæ sunt ad sicca exemplaria Musci Banksiana var Herbarii Novæ Hollandiæ D. Brown.