defuit, nullo circum adnitente: simul hiems mari prohibebat. Ita, sine vi hostium regredì coactus in patrium regnum, naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi. Restituto deinde apud Cabira exercitu, et variis inter me atque Lueullum proeliis, inopia rursus ambos incessit. Illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum; ego, vaslatis circum omnibus locis, in Armeniam concessi: sequutique Romani non me,sed morem suum omnia regna subvertund», quia multitudinem, arctis locis, pugna prohibuere, imprudentiam Tigranis prò Victoria ostentan!.
Nunc quaeso considera, nobis oppressis, utrum firmiorem te ad resistendum, an finem belli futurum putes? Scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum, et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. Ceterum consilium est Tigranis, regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul ab domo, parvo labore, per nostra corpora bellum conficere; quando neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. An ignoras, Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Occanus fecit, arma huc convertisse? neque quicquam a principio, nisi raptum, habere, domum, conjuges, agros, imperium? Convenas olim sine