Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/252

Haec pagina nondum emendata est


phum duxere. Asia ab ipsis obsessa est: postremo lotam Bithyniam,Nicomede mortao, diripuere; quum filius Nusa, quam reginam appellaverant, genitus haud dubie esset. Nam quid ego me appellem? Quem disjunctum undique regnis et tetrarchiis ah imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum, et ea, quae accidere, testatum antea, Cretenses solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum. Atque ego, ultus injurias, Nicomedem Bithynia expuli, Asiamque spoliumregis Antiochi recepì, et Graeciae dempsi grave servitium. Incepta niea postremus servorum Archelao, exercitu prodito, impedivit; illique, quos ignavia aut prava calliditas, uti meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt: Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans; Cretenses impugnati semel jam, neque fìnem, nisi excidio, habituri. Gquidem quum mihi, ob ipsorum interna mala, dilata proelia magis, quam pacem datam intelligerem, abnuente Tigrane, qui rnea dieta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum cepi; Marcumque Cottam romanum ducem apud Chalcedona terra fudi; mari exui classe pulcherruma. Apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidione inoranti frumentum