Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/251

Haec pagina nondum emendata est


quae le morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli, et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. llle enim obnoxius, qualem tu voles, socJetatem accipiet: mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi: et, quod fiorenti bus oplabile est, ego non validissurnus praebeo exemplum, quo rectius tua componas. Naraque Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis, una et ea velus caussa bellandi est, cupido profunda imperii et divitiarum. Qua primum cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere: dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes, ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avertere; ac mox, rracto Philippo, Antiochus omni cis Taurum agro et decem millibus talentorum spoliatus est. Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina, apud samothracas deos aeceptum in fidem, callidi et repertores perfidiae, quia paclo vitam dederant, insomniis occidere. Eumenem, cujus amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercede in: post Attalum, custodem agri captivi, sumptibus et contumeliis, ex rege, miserrumum servorum effecere; simulaloque impio testamento, filium ejus Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more, per trium