Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/245

Haec pagina nondum emendata est


quantas opes nobilitatis solus, impotens, inani specie magistrati^, pellere dominatane incipiam; quantoque tutius factio noxiorum agat, quam soli innocentes. Sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum vicit, statui certaminis advorsa prò liberiate potiora esse forti viro, quam omnino non certavisse. Quamquam omnes alii ereati prò jure vestro vim cunctam et imperia sua gratia, aut spe, aut praemiis in vos convortere, meliusque habent mercede delinquere, quam gratis recte facere. Itaque omnes concessere jam in paucorum doniinationera, qui per militare nomea aerarium, exercitus, regna, provincias occupavere, et arcem habent ex spoliis vestris: quum interim, more pecorum, vos multitudo singulis habendos fruendosele praebetis, exuti omnibus, quae majores reliquere: nisi quia vosmet ipsi per suffraga, uti praesides olim, nunc dominos destinatis. Itaque concessere illue omnes: et mox, si vestra receperitis, ad vos redibunt plerique: raris enim animus est ad ea, quae placent, defendenda; cetera validiorum sunt. An dubium habelis ne ofiìcere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordesque pertimuere? Nisi forte G. Cotta ex factione media consul, aliter quam metu, jura quae