minus Italiae marittima, et provinciarum: quam interim vectigalià parva, et bellis incerta vix partem sumptuum sustinent: ita classe, qua commeatus vehebatur, minore quam antea navigaraus. Haec si dolo aut socordia nostra contrada sunt, agite . liti monet ira supplicium sumite; sin communis fortuna asperior est, quare indigna vobis nobisque et republica incipitis? Atque ego, cujus aetati morspropior est, non deprecor, si quid ea vobis incommodi demitur: neque mox ingenuo corpori honestius, quam prò vestra salute finem vitae fecerim. Adsum en C. Cotta consul; facio quod saepe majores asperis bellis fecere: voveo dedoque me prò republica, quam deinde, cui mandetis, circumspicite. Nam talem honorem bonus nemo volet, quum fortunaeetpacis, et belli abaliisacti ratio reddenda, aut turpiter moriendumsit Tantummodo ia animis habetote, non me ob scelus aut avaritiam caesum, sed volentem prò maxurais beneficiis animam dono dedisse. Per vos igitur, Quirites, etgloriam majorum, tolerate advorsa, et consulite reiptiblicae. Multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores: quos nequidquam abnuitis, et pacis opulentiam quaeritis,quum omnes provinciae, regna, maria, terraeque aspera, aut fessabellis sint