Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/236

Haec pagina nondum emendata est


stilui, ex qua omnes discordine accensae. Pessume omnium atque impudentissume, Ubine egestas civium et luctus curae sunt, cui nihil est domi, nisi armis partum, aut per injuriam? Alterimi consulatum petis, quasi primum reddideriS; bello concordiamo uaeris, quo parta dislurbatur; nostri proditor, istis infidus, hostis omnium honorum, ut te neque hominum neque deorum pudet, quos perfìdia aut perjurio violasti! Qui» quando talis es, maneas in sententia et rctineas arma, te hortor: neu prolatandis seditionibus inquies ipse, nos in sollicitudine attineas. Neque le provintiae, neqiie-leges, neque dii penates ci veni patiuntur: perge qua coepisti, ut quam maturrume merita invenias. Vos autem patrus conscripti, quousque cunctando rempubticam intutam patiemini, et verbis arma tentabitis? Delectus advorsum vos habiti; pecuniae publice et privatim extortae; praesidia deducta atque imposita; ei lubidine leges imperantur: quum interim vos legatos et decreta paratis. Quanto, mehercule, avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit; quum intelliget se metu magis, quam aequo et bono, sustentatum. Nam qui turbas et caedern civium odisse ajunt, et ob id, armato Lepido, vos inermes relinent, quae victis loleranda