cebat. Postremo quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. Nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen, quia Lepido placent, sumenda sunt: nisi forte cui pacem praestare, et bellum pati consilium est. Proh, dii boni, qui hanc urbem omissa cura adhuc regitis; M. Aemilius omnium flagitiosorum postremus, qui pejor an ignavior sit, deliberari non potest, exercitum opprimundae libertatis habet, et se e contempto metuendum effecit: vos mussantes et retractantes, verbis et vatum carminibus pacem optatis magis, quam defenditis; neque intelligitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. Atque id jure: quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. Quid ille ob benefacta cepisset, cujus sceleribus tanta praemia tribuistis? At scilicet ii, qui, ad postremum usque, legatos, pacem, concordiam et alia bujuscemodi decreverunt, gratiam ab eo peperere. Immo despecti et indigni republica habiti, praedae loco aestumantur; quippe metu pacem repetentes quo habitam amiserant. Equidem a principio, quum Etruriam conjurare, proscriptos arcessiri, largitionibus rempublicam lacerari videbam; maturandum putabam, et Catuli consilia cum paucis sequutus sum. Ceterum illi, qui gentis