Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/230

Haec pagina nondum emendata est


principem exspectantes, ante capiamini, non opibus ejus, quae futiles et corruptae sunt, sed vestra secordia, quam captum ire liceat, et quam audeat, tam videri felicem. Nam, praeter satellite commaculatos, quis eadem vult? aut quis non omnia mutata, praeter vittoriam? Scilicet milites, quorum sanguine Tarrulae Scyrroque, pessumis servorum, divitiae partae sunt? An quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum ? Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot vulnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. Nisi forte tribuniciam potestatem eversum profecti sunt per arma, conditam a majoribus suis; utique jura et judicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, quum, relegati in paludes et silvas, contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intelligerent. Quare igitur tanto agmine atque animis incedit? quia secundae res mire sunt vitiis oblentui; quibus labefactatis, quam formidatus antea est, tam contemnetur: nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. Neque aliter populo romano esse belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, jus judiciumque omnium rerum penes se, quod populi romani fuit. Quae si vobis