Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/229

Haec pagina nondum emendata est


natura vel ferro septis statuit: neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus, nisi muliebri ingenio, exspectat.

Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum queror; et bellum cupiens, quia jura pacis repeto. Scilicet quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens, scriba Cornelius aliena bene parta prodegerint; nisi approbaveritis omnis proscriptiones innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum illustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum, quasi cimbricam praedam, venum aut dono data. At objectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum: quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me, neque quemquam omnium salis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto, jure, dominis tamen restituo; neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. Satis illa fuerint, quae rabie contrada toleravimus, manus conserentes inter se romanos exercitus, et arma ab externis in nosmet versa. Scelerum et contumeliarum omnium finis sit. Quorum adeo Sullam non poenitet, ut et facta in gloria numeret, et, si liceat, avidius fecerit. Neque jam quid existumetis de illo, sed quantum vos audeatis vereor: ne, alius alium