Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/86

Haec pagina emendata est

— 45 —


mihi, iuvenes: nam longa vita nobis magistra est et rerum experientia plus sapere docuit. Neque enim latebant heri me tuae artes, Nicolae, cum vates nostros non solum reprehendebas, sed etiam acrimonia quadam in illos invehebare. [c 1] Putasti enim me argutiis tuis commotum ad laudes illorum virorum statim prosilire, idque cum hoc Leonardo, opinor, [c 2] comunicaras, qui iamdudum [c 3] non desinit a me petere, ut laudes illorum litteris mandem. Quod etsi ego facere cupio et Leonardo morem gerere, quoniam et ipse quotidie pro nobis [c 4] labores suscipit e graeco in latinum sermonem [c 5] transferendo; tamen nollem, mi Nicolae, tuis fraudibus impulsus videri. Itaque cum mihi placuerit, laudes istorum hominum absolvam: [1] hodie vero id non faciam, ne tuae artes id quod volunt consequantur.

Tunc Robertus: Ego vero, inquit, Coluci, quoniam hic in meo regno estis, nunquam permittam [c 6] vos abire, nisi prius ad illa crimina fuerit responsum. Et Nicolaus arridens: Age, inquit, Roberte; quoniam [c 7] artes nostrae parum processere, vi ag-


  1. acr. quadam insultabas BD.
  2. idque cum hoc, opinor, Leonardo BD.
  3. qui dudum B.
  4. pro nobis quotidie B.
  5. e graeco sermone in latinum transf. BDE.
  6. sinam D.
  7. postquam DE.
  1. Il Mehus V. A. T. pag. CCXXVIII pubbl. da qui iamdudum fino ad absolvam.