Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/81

Haec pagina emendata est

— 40 —


nostra quantum disputatio afferat; nec, si tempora haec[c 1] labem aliquam passa sunt, idcirco tamen nobis facultatem eius rei exercendae ademptam esse. Quamobrem non desinam vos cohortari, ut huic exercitationi quam maxime incumbatis. Haec cum dixisset, surreximus.


LIBER II.


Postridie vero cum omnes, qui pridie fueramus, in unum convenissemus, additusque praeterea esset Petrus Minii filius, adolescens impiger atque facundus imprimis,[c 2] Colucii familiaris, placuit ea[c 3] die, ut hortos Roberti viseremus. Arnum itaque transgressi, cum illuc perventum esset, inspectisque hortis, in porticum illam, quae post vestibulum est,[c 4] redissemus; sedens illic Colucius, cum parumper se collegisset, nobis iunioribus corona facta circumstantibus: Quam ornatissima sunt, inquit, nostrae[c 5] urbis aedificia, quamque praeclara! Nam me nunc admonuere, cum in hortis essem, aedes istae, quas ante oculos habemus: sunt illae quidem honestorum[c 6] fratrum, quos ego simul cum tota Pictorum[c 7] familia semper dilexi amicosque ha-


  1. Manca in B.
  2. imprimisque E.
  3. illa B.
  4. q. est. p. vest. E.
  5. huiusmodi male D.
  6. honestissimorum D.
  7. Pierorum B.