Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/66

Haec pagina emendata est

— 25 —


cum illo errare velle, quam mecum recta sequi.[c 1][1] Tum ego: Et te, inquam, Salutate, permagni facio[c 2] et Nicolaum item: quare me aequum iudicem habebis, quamvis non sum[c 3] nescius non magis Nicolai causam quam meam hoc sermone agi. Ego vero, inquit Robertus, non ante sententiam meam aperiam, quam ab utroque vestrum fuerit peroratum: quare perge, ut instituisti.

Pergam, inquit Colucius, et, id quod facillimum est, hunc refellam. Nam ego sic arbitror: illam[c 4] accuratissimam orationem, qua[c 5] iste paulo ante usus est, non tam ad se purgandum quam ad se damnandum valuisse. Quid ita? quia, quae verbis probabat, ea oratio sua re atque veritate[c 6] infringebat. Quare? quia in se purgando labem istorum temporum conquerebatur, omnemque facultatem disputandi ademptam esse dicebat: ipse autem in his probandis subtilissime disputabat. Quid tu?[c 7] ista ne illum condemnant?[c 8] Ita puto. Quamobrem? quia stare non possunt haec neque cohaerent, ut, quae fieri posse quis neget, ea continuo ipse agat;


  1. recte loqui men bene B.
  2. permagnifica male E.
  3. Così leggo con ABE sim CD.
  4. Manca in B.
  5. quam erroneamente A.
  6. auctoritate non bene D.
  7. tum? O; quid enim? E.
  8. condamnaut A.
  1. Da nunc vero a te fino a recta sequi pubblicò il Wesselofsky (op. cit. p. 25-6); ma, probabilmente per errore di stampa, queste parole son dette esser del II dialogo.
4