— 22 —
praesentia tua refellere ac labefactere videris, qui
profecto is es, qui sapientia atque eloquentia
veteres illos, quos tantopere admirari solemus vel
anteiveris[c 1] vel certe adaequaveris. Sed dicam
quod[c 2] sentio de te, nec me hercule assentandi
gratia.[c 3] Tu mihi videris isto tuo praestantissimo
ingenio ac paene divino, etiam his rebus
deficientibus,[c 4] sine quibus alii non possunt, haec assequi
potuisse:[c 5] itaque tu unus mihi sis[c 6] ab hoc
sermone exceptus; de aliis loquamur, quos communis
natura produxit; qui si parum docti sunt, quis tam
iniquus iudex erit, qui eorum culpae hoc
adscribendum putet, ac[c 7] non potius temporum vitio et
huic rerum perturbationi? Nonne videmus quam
amplo pulcherrimoque patrimonio haec nostra
tempora spoliata sint?[c 8] Ubi sunt[c 9] M. Varronis libri
qui vel soli facere possent[c 10] sapientes, in quibus
erat linguae latinae[c 11] explicatio, rerum
humanarum divinarumque cognitio, omnis sapientiae ratio
omnisque doctrina?[1] Ubi T. Livii historiae? ubi Sal-
- ↑ antevieris erroneamente A.
- ↑ quid E.
- ↑ causa D.
- ↑ desinentibus non bene B.
- ↑ Manca in E.
- ↑ tu mihi unus sis B.
- ↑ an male B.
- ↑ sunt B.
- ↑ Manca in B.
- ↑ possent facere D.
- ↑ latinae linguae C.
- ↑ Cino Rinuccini nella Invettiva contro cierti caluniatori di Dante e di messer Francesco Petrarca e di messer Gio-