— 15 —
ab interitu distent;[1] quemadmodum nobis philo
sophiam hoc tempore[c 1] discendam putas? At[c 2]
sunt permulti eius scientiae magistri, qui se illam
docturos esse pollicentur. O praeclaros nostri
temporis philosophos! siquidem ea docent quae ipsi
nesciunt; quos ego nequeo satis mirari, quo pacto
philosophiam didicerint,[c 3] cum litteras ignorent:
nam plures soloecismos[c 4] quam verba faciunt cum
loquuntur: itaque[c 5] illos stertentes quam loquentes
audire mallem. Hos tamen[c 6] si quis roget, cuius
auctoritate ac[c 7] praeceptis in hac sua praeclara
sapientia nitantur:[c 8] philosophi, dicunt. Hoc autem
cum dicunt, Aristotelis intelligi volunt, atque[c 9]
cum quidpiam[c 10] confirmare[c 11] opus est, proferunt
dicta in his libris, quos Aristotelis esse dicunt: verba
aspera, inepta, dissona, quae cuiusvis aures
obtundere ac fatigare[c 12] possent. Haec dicit, inquiunt,[c 13]
philosophus: huic contradicere nefas est, idemque
apud illos valet et ipse dixit et veritas: quasi vero
aut ille solum philosophus fuerit, aut eius senten-
- ↑ hoc temp. phil. C.
- ↑ An male B.
- ↑ didicerunt A.
- ↑ solegismos C.
- ↑ itaque ego BE.
- ↑ autem C.
- ↑ atque B.
- ↑ vitantur lesse Wesselofsky.
- ↑ At non bene B.
- ↑ quicquid E.
- ↑ affirmare D.
- ↑ fastigare male A fastidire non bene C sa iare BD
- ↑ Haec, dicunt, inquit ph. B.
- ↑ Da Sed cum illorum a distent cita Mehus pag. XXXV