Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/50

Haec pagina emendata est

— 9 —


re[c 1] secum illa die verba facere vellem,[c 2] in itinere ipso providebam. Habitabat enim ille trans Arnum,[c 3][1] ut scitis: ego mihi flumen ipsum signum et monumentum quoddam feceram,[c 4] ut ab eo transgresso ad illius domum omni medio spatio in his rebus essem occupatus, quas mihi cum illo agitandas proponerem; et quidem, ubi ad ipsum veneram, per multas horas protrahebam colloquium: et tamen semper ab illo[c 5] discedebam invitus. Nequibat enim animum meum[c 6] illius viri explere[c 7] praesentia. Quanta in illo, dii immortales,[c 8] dicendi[c 9] vis! quanta copia! quanta rerum memoria! Tenebat enim non solum ea quae ad religionem spectant, sed etiam ista quae appellamus gentilia. Semper ille Ciceronem, Vergilium, Senecam aliosque veteres habebat in ore: nec solum eorum opiniones[c 10] atque sententias, sed etiam verba persaepe sic proferebat, ut non ab alio sumpta sed ab ipso facta viderentur. Nihil umquam ad illum poteram afferre, quod sibi novum videretur: omnia iam pridem spectata habe-


  1. de re ego DE.
  2. velle male E.
  3. in Transarnum D.
  4. Manca in B. Ego quoddam m. f. i. s. et mon. feceram C.
  5. eo C.
  6. Manca in B.
  7. inplere B.
  8. dii immort. manca in B.
  9. de dei erroneamente C.
  10. opinionem A.
  1. Accennasi in questo passo al convento degli eremiti agostiniani di S. Spirito.