Haec pagina nondum emendata est

In Festo S. Joannis. 39

Fortunate mmis, cui licitum fuit Attrectare manu Verbum hominem Deum, Hunc audire, oculis cernere, mutuo Quin et colloquio frui !

Haec dos quanta fuit, cum tibi credidit Sensus Christus amans pectoris intimos, Quando monte super totus homo Deus Sese numine vestiit ?

Jesu tu placido dum recubas sinu, Potas plena Deo vivida flumina ; Illapsu tacito se propius tuis Numen sensibus inserit,

Ex hoc fonte Deum plenius hauseras; Corpus destituit mens velut ebria ; Die, cum blanda quies lumina clauserit, Quae coelestia videris.

O sacros aditus ! O bene mutui Hac ignota tenus gaudia pectoris ! Quae non tela jacit divus amor sacris His fornacibus incubans !

Hinc tu semper amans, semper amabilis : Hinc et frontis honos, virgineus pudor ; Hinc coeleste jubar, quod superos decet, Toto vertice funditur.

Hinc creber repetis, creber idem sonas : Quidquid faris, amor, sic amor imperat : Vix sese capiens aestuat, et suis Pectus rumpitur ignibus.

�� �