Haec pagina nondum emendata est

3 1 8 In Passione Domini.

Fac, cum vocante somno Castum petis cubile, Frontem locumque cordis Crucis figura signet.

Crux pellit omne crimen, Fugiunt crucem tenebrae; Tali dicata signo Mens fluctuare nescit.

Procul o procul vagantum Portenta somniorum, Procul esto pervicaci Praestigiator astu.

O tortuose serpens, Qui mille per maeandros Fraudesque flexuosas Agitas quieta corda,

Discede; Christus hie est, Christus hie est, liquesce; Signum, quod ipse nosti, Damnat tuam catervam.

Corpus licet fatiscens Jaceat reclive paululum, Christum tamen sub ipso Meditabitur sopore.

Gloria aeterno Patri Et Christo vero regi, Paraclitoque sancto, Et nunc et imperpetuum.

�� �