Haec pagina nondum emendata est

EX OFFICIIS PROPRIIS SANCTORUM ORDINIS MINORUM.

��IN FESTO

S. GABRIELIS ARCHANGEL!,

AD MATUTINUM.

En noctis medium ; surgite propere, Cantemus Domino jam nova cantica; Hac hora Gabriel nam fuit omnibus Vitae nuntius optimus.

Hac hora Dominum virginis alveus Humano generi protulit, insuper Devictis pariter funditus hostibus Victor surgit ab inferis.

Surgentes igitur mitibus invicem Oremus precibus coelica numina : Praesertim Dominum, qui dedit angelum Cur am qui gerit omnium.

Quae virtus hominis promere sufficit, Quae mundo Gabriel munera conferat? Sanctas hie animas visere Dominum Praesto ducit in aethera.

�� �