Haec pagina nondum emendata est

Sabbato ante Dom. Pass. 257

Dies venit, dies tua, In qua reflorent omnia : Laetemur et nos in viam Tua reducti dextera.

Te prona mundi machina Clemens adoret Trinitas, Et nos novi per gratiam Novum canamus canticum.

��SABBATO ANTE DOMINICAN PASSIONIS.

AD VESPERAS.

Vexilla regis prodeunt, Fulget crucis mysterium. Qua vita mortem pertulit. Et morte vitam protulit.

Quae vulnerata lanceae Mucrone diro, criminum Ut nos lavaret sordibus, Manavit unda et sanguine.

Impleta sunt, quae concinit David fideli carmine, Dicendo nationibus : Regnavit a ligno Deus.

�� �