Haec pagina emendata est
190
Abbatum, etc.

Aeternas ut opes, certaque gaudia
Securi rapiant, omnia ludicra
    Sano pectore temnunt,
    Confisi melioribus.

Illis summa fuit gloria, despici ;
Illis divitiae, pauperiem pati;
    Illis summa voluptas,
    Longo supplicio mori.

Fac nos, summe Deus, quae patimur mala
In poenam sceleram ferre libentius;
    Et tellure relicta,
    Immortalia quaerere.

Aeternus sit honos ingenito Patri ;
Sit par unigenae gloria Filio :
    Sacri nexus amoris,
    Laus compar tibi, Spiritus.

AD LAUDES.


Pro Coenobita.



O pulchras acies, castraque fortia,
Quae spes, una fides, unus amor regit !
    Omnes lege sub una,
    Uno sub duce militant.

Heu ! quantis rapiunt astra laboribus !
Pusant perpetuis questibus aethera,
    Per jejunia longa
    Vires corporis atterunt.