Haec pagina nondum emendata est

In Liber atione S. Petri. 139

Dulces catenae, quae reum non arguunt, Sed Christi amantem quae probant Apo-

stolum !

Regum coronis, aureis monilibus, Vos sacra pluris aestimamus vincula.

Patri supremo sit suprema gloria; Tibique laudes totus orbis concinat, Aeterne Fili, splendor aeterni Patris : Compar sit almo laus decusque Flamini.

��AD LAUDES ET SECUNDAS VESPERAS.

Petrum, tyranne, quid catenis obruis, Jubesque condi carceris nigro specu ? Quid trux satelles ante limen excubat? Career, satelles, vincla non Petrum tenent.

Fulgens ab alto venit Ales aethere ; Recedit horror, et fugat noctem dies : Jubente Christo, rupta vincla concidunt ; Panduntur ultro clausa ferro limina.

Coelestis ille ductor ostendit viam : It Petrus ; atque somnium quod fit, putat. Verum, recepta mente, victricem Dei Suae salutis certus agnoscit manum.

Lux nostra, Christe, nostra libertas, vides Quibus catenis vinciant nos crimina, Et quanta nostris incubet nox mentibus : Caecis diem fer, rumpe vinctis vincula.

�� �