Haec pagina nondum emendata est

In Die Pentecostes. 93

Heu mens nostra, Deus, te sine quid potest ? Lucem prome animis; cordis aheneam Molli duritiem; redde, potes, Deus, Voci nos deciles tuae.

Sit laus summa Patri, summaque Filio; Sit par, alme, tibi laus quoque, Spiritus, Per quern legis amor cordibus insitus Dat quod lex jubet, exequi.

��AD LAUDES.

��Audimur : almo Spiritus Descendit e sinu Patris, Aegrisque fert mortalibus Promissa coeli munera.

Quot proditur miraculis Praesentis adventus Dei ! Jam tota sublimi domus Repente flatu personat.

Puro caducus aethere, Candentis ad linguae modum, In considentum verticem Ignitus imber depluit.

Quae flamma summas alluit Innoxio tactu comas, Haec gliscit arcanis simul In pectus et mentem viis.

�� �