Victores spolijs magnis praedaq; potiti
Relliquias hostis qui latuere, necant.
Quorum non paucos uis fluminis obuia mersit,
Non paucos etiam sustulit inde fuga.
Haec precor & moneo perpendite gesta Poloni.
Daebetur summo gratia magna deo.
Nam si quis nostris opus hoc ascribere uellet
Viribus, hic solidae nil rationis habet.
Quis furor ille fuit, tanto quis terror in hoste,
Moenia cur subito deseruere metu.
In plano sese campo uidere sequentes,
Cur non tam paucos sternere cura fuit.
Pectora conciderant dubios amplexa timores,
Sed metus ille deo concuciente uenit.
Hoc tantum timeo, ne mens ingrata noceret,
Ipse nihil nobis Turcus obesse potest.
DVm propero & bellum praeceps in carmina duco
Me pudet insignes praeterijsse uiros
Quorum praecipuo est victoria robore parta
Aduersum uoto tam breue tempus erat.
Vna dies tantum scribendi contigit, una
Singula resciri non potuere die.
Scrireq; non ualeo caesorum quanta feratur
Copia, sed caedes non mediocris erat.
Sunt etiam multi Litphano milite lapsi
Quos quaerunt & adhuc, e latebrisq; trahunt.
Rem certam nequeo decumbens dicere lecto
Quae sunt dicta mihi sponte, secutus eram.
Vos rogo lectores non carpite uerba iacentis,
Sit satis ut morbi uis mea fata grauet.
Pagina:Hussowski - Nova et Miranda de Turcis Victoria.djvu/11
Haec pagina nondum emendata est