Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/39

Haec pagina emendata est
33
Præfatio

aiunt) cum persecutionem hostilem a Scythis vagabundis (qui a permutandis pabulis Nomadæ dicuntur) paterentur, in inferioris Asiæ regionibus conscendisse constat, et simili vitæ et victus ratione cum illis (habere) et per illas urbes disseminatos esse, apparere; et exinde istud hominum genus contigisse Turcas, quasi Nomadas appellari.

Huius etymi interpretatio, quam labilis et infirma sit, ex certa quam superius dedimus Turcici nominis etymologica explicatione, satis ut opinamur patuit. 3tio: Alii ex Turca, Persarum urbe magna et opulenta, Turcas progressos, et Asiam inferiorem tandem occupasse, existimat. 4to: Sunt (etiam) quibus magis placet exivisse ex Cæle-Syria, et Arabia, vel ex Scythia (forsitan ex Persia) habentes secum legislatorem Omarem (verius Omerum) delatos esse, Asiæque imperium tandem obtinuisse, viventes instar Nomadum.

Prolatis his à Laonico, diversorum scriptorum, diversis opinionibus, tandem ille assentitur iis, qui utcunque Turcas, ex Schythica progenie natos et progressos, asserunt, nam manifestum est inquit, Scythas qui adhuc hodie in Europa orientem versus æstatem agunt, optime convenire cum Turcis in foro, emporiis, et commerciis, nec non victus ratio, et reliquus vitæ usus etiam num utrisque par est.

VI. Tandem Laonicus propriam sententiam