Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/31

Haec pagina emendata est
25
Præfatio

manicæ prosapiæ nobis dicendum erit. Turkmeni vero, quibus hodie adhuc princeps à Turcico Imperatore, pro libitu, datur, et exauctoratur; incertis vagantur sedibus, camposque suos plaustris, curribus et camelis subtentoriis oba dictis vecti, per partem Armeniæ maioris, quæ olìm Assyria erat, ad Erzerum usque extendunt, quæ et nunc, a quibusdam Christianis scriptoribus, Turcomannia appellata est, nomine Turcis annalibus ignoto. Etenim omnes Turcici veteres et Historici et Geographi Armeniam maiorem synonimo nobis nomine ارمنیّه کبرا Ermenijei kiubra; et Armeniam minorem ارمنیّه صغرا Ermenijei Sugra, appellare solent, quod sat forte argumentum est, non indigenas illi regioni Turkmanos, sed advenas esse. Cæterum religionem omnes Muhammedanam profitentur; at ob ædium defectum, plura Curani præcepta, ut quinquenarium per diem precum numerum, occultationem sexus sesquioris negligunt. Huius gentis aliqua pars, sub Sultano Murad IV ex Asia in Europam transmigrare, coacta est. Campisque inter montes Hemi, hodie a Turcis چنکه czenge dicti, ab Aetos oppido, sub Hemi radicibus non in celebri, usque ad Philippopolin, iis sunt distributi, ubi et nunc ad gentis suæ morem, sub tentoriis vivunt. agrosque colunt; Asiaticis tamen multo sunt cultiores, et expolitiores. Cæterum hanc gentem unquam Turcicæ hodiernæ dedisse originem, nullum adhuc invenimus, ex istius populi historicis, qui vel coniecturæ sit conatus. Excepto hoc, quod iidem