Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/13

Haec pagina emendata est
7
Præfatio

1584 Ianuarii die 3, feria 6, die vero 4, Ianuarii inchoatur annus Hegiræ 992. Cùm autem mensis Zijlhidze sit ultimus anni Hegiræ, et constet 29 diebus, manifestum fit 27, Zijlhidze esse primam diem Ianuarii anni 1584. Igitur in præfato diplomate, utraque epocha, ullo absque erroris scruplo, notanda est.

Conciliandis hisce epochis et ad Turcicum computum, quom in ipsa tractatione suis locis notabimus) comparandis, diù immorari inutile ducimus; quod id ipsum adhibita tabula Astronomica parallela, quam hunc in finem, præfationi subiicimus, privatà industrià præstare poterit lector curiosus. Si qui iis deerunt dies, ad suplementum anni solaris requisiti, eos facile è tabula chronologica....... poterit videre. Cùm igitur ad hanc computi rationem, Christianam æram cum Muhammedana comparaverimus, vix ullum, de accuratiori illorum notatione potest superesse dubium. Sed antequam hinc in alterum dissertationis nostræ caput transgrediamur, aliquod dubium, parvi equidem momenti, sed in quo plures haud infimi ordinis historicos, esse lapsos animadvertimus in ἱστοριοφίλων gratiam explicare annitemur.

Othmani primi Turcarum imperatoris primum annum, alii ad annum Christi 1300 referunt, ut Leunclavius: Ad 1303 alii, ut ex Zacuthi computat Calvisus, chronologiæ aliàs acutissimi computatores utrique. Qua in re, pace virorum, ut ipsam investigemus veritatem, et certum Othmani imperii primum annum evidentioribus ostendamus rationibus, operæ pretium