Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/35

Haec pagina emendata est
II
MALABARICUS.
CARIM-PANA.
FIG. 9.

CArìm-Panà duæ species sunt, Carìm-Panà & Ampana.Fig.9.

Carìm-Panà Bramanis Talatámadò Lusitan. Palmeira Brava fem. est arbor procera nascens in arenosis.

Radix supernè capillata, ac infernè ramum medium crassiorem rectà demittens, ac cum eo ramos transversos tenuiores, estque cortice ac ligno nigricante.

Caudex ligno rufo-nigricante, in medio corculo molli, exteriùs cortice seu crusta nigricante, quæ deglubi nequit, ut Tenga, obductus, ad crustam ligno duriore.

Rami coronatim ac ordine decussato caudicem circumsident, suntque in pede, qui quatuor ferme cubitos oblongus, interius plani & nonnihil cavi, exterius rotundi ac in oris ob cuspides eminentes asperi & incidentes, infernè latiores ac spithamam fermè in latitudine æquantes, supernè strictiores ac latitudinem ferme unius palmi, in summitate folium prægrande, quod latissimum est, ac velut flabellum plicatum explicant; sunt autem folia hæc in plicarum oris eminentibus costis asperis obducta, in anteriore parte incisa, ac in plures cuspides stricta, contextura densa & crassa, in longum venis densis striata; rami cùm tenerrimi sunt cum suis foliis flabelli-formibus candida sunt & nitentia ac folia in se plicis convoluta, anterius haud incisa.

Fructus sunt externa forma similes fructibus Tenga, sed minores & rotundiores & in vertice nonnihil plani calyci arcto & majori & foliis mutuo circumvolutis excepti, prodeuntes ex capsis quæ tribus foliis arcte circumvolutis constant, ac supra ex exortu ramorum erumpunt, sunt autem hi fructus calyce arcto & majori ex foliis mutuo ei circumvolutis composito excepti, corticis crassi exteriùs obducti corticula densa, quæ fructibus immaturis viridi-fusca, nitens ac glabra, ac iis maturis inferiùs supra calycem nigricans & nitens, ac sulcis seu fissuris in longum striata est, superiùs in vertice ex viridi-flavescens seu prorsus flava, intus autem cortex pulpam habet densam, quæ primùm mollis ac alba est, dein cum fructus probè maturi sunt, filamentis lignosis, tenuioribus ac mollibus & minus duris densè pertexta ac succulenta, saporis subdulcis & non ingrati, odoris fortis ac ejusdem ut caro fructus dicti Schácca; in medio pulpæ corticis duæ tresve nuces oblongo-rotundæ & planæ

pulpa
D