Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/26

Haec pagina emendata est
7
MALABARICUS.

men fortior est; à vigesimo quinto ad trigesimum ætatis annum vigore est summo, fructus seu Cocos abundantiores & grandiores uti & capsas seu Mammas in quibus inclusi sunt majores producens, ac liquorem Suri uberius fundens, ab eo tempore quo fructus dat, maturis deciduis novos semper dat fructus, licet cùm longævæ ætatis sit, minori copia & forma minores; liquor Suri, quem vetustior dat, minori quoque copia exstillat; verùm dulcior & fortior est, centum annos ordinarie durat in vita; cùm languet ac morti proxima est, rami omnes foliosi flavescentes ac velut adusti conspiciuntur.

Observatum est de hac arbore eam tertio post sationem anno ramis, qui in justam magnitudinem excrevére, vestitam esse, atque ab eo tempore ramos incipere decidere, suntque tum rami ad sesquihominis vel etiam duorum altitudinem surrecti, & caudex qui ramis in totum circumvestitus ac obtectus est non major quàm altitudine unius cubiti, crassitie autem unum pedem æquans: singulis mensibus ordinariè unus ramus novus prodit, veteribus interea deciduis, estque tempore æstivo lapsus ramorum frequentior quàm pluvioso, spatio trium mensium rami in justam magnitudinem excrescunt, puta qui post tertium annum à fatione in arbore proveniunt; ante exortum capsarum seu Mammarum fructiferarum rami majore longitudine sunt quàm post, in arbore grandi ordinariè viginti octo rami

plus minus conspiciuntur; capsas cum suis fructibus quandoque tertio à fatione anno, vel quinto, vel octavo, vel decimo producunt, prout terra magis vel minus bona est: capsæ infra singulos septem ramos qui è summitate arboris prodeunt, proveniunt spatio trium mensium in suam justam magnitudinem excrescentes, seseque decimo quinto die pòst aperientes; flores quinto vel sexto die post capsarum aperturam decidunt; in arbore ordinariè sunt duodecim fasciæ Cocorum, una fascia fert Cocos Siccos dittos: Baráttu-Ténga, seu Cotta-Tenga; altera fructus maturos dictos Palupèn-Ténga, qui carne magis dura sunt quam Maninga, minus verò quam Ténga; tertia fructus immaturos, dictos Belacà-Caricù; quarta fructus dictos Maninga; quinta fructus dictos Elani; sexta fructus dictos Curimba; præterea duæ Mammæ apertæ & quatuor clausæ; Ex fructibus teneris & ex Mamma primùm erumpentibus ordinariè quindecim aut sedecim è ramis decidunt, reliquis in Cocos excrescentibus; tertio post aperturam Mammæ mense fructus aquæ pauxillum acquirunt, sexto autem mense omni aqua sunt repleti; dein spatio trium mensium omni sua medulla implentur, quæ post tres menses indurescit ac tum cocus ex arbore decidit, uno autem mense ante delapsum aqua diminuitur ac tum etiam oculus in medulla se offert: fructu deciduo post unum mensem se prodit pyrum quod spatio sex mensium totam cavitatem replet, intra quod tempus si terræ mandatus

sit
B 2