Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/25

Haec pagina emendata est
6
HORTUS

dat Suri estque is liquor qui primùm exstillat colore rubescente; bis de die mane & vesperi ex communi usu ollas cum Suri detrahunt; cùm tribus vicibus, etiam meridie; ollæ priusquam appenduntur, primum bene tersæ sunt ac ab omni liquore expurgatæ, quoties autem appenduntur, cuspis inciditur & prædicto modo oblinitur, ac insuper Mamma in quatuor partibus proximè ad oras, non verò in ipsis oris, neque in medio inter duas oras pulsatur cum osse butyro repleto, fit autem ilia pulsatio ne liquor intercipiatur ac hæreat, sed faciliùs ac liberiùs, atque adeo copiosiùs manet; liquor hic Suri dictus, qui medio die detrahitur in ollis mane appensis, dulcis est, qui vesperâ subacidus, altero die acescens, tertio autem die liquor dulcis acidus redditur, suam dulcedinem prorsus amittens; liquor qui ex arbore tenera educitur minus fortis ac vegetus est quàm qui ex arbore grandiori & vetustiori, minùsque spirituosus, adeò ut minus vini ardentis per distillationem exhibeat, odoremque terræ in qua nascitur etiam spirans; liquor quem arbores valde vetustæ dant, minori copia emanat & dulcior est ac magis inebrians; vinum ardens ex hoc liquore postquam uno die in ollis detractis fervatus est, destillando extrahitur additis nonnullis guttulis olei de Cocos; ut acetum ex eo conficiant, ollas in quibus exceptus est, in calce per quindecim dies imponunt, quo ad fermentationem vehementem excitatus multam spumam ebulliendo ac in fundum ollæ materiam albicantem, quæ coloris cinerei est, demittendo, mutatur in acetum; Saccharum autem Iagra dictum ex eo liquore hoc modo conficitur; ollis quas Mammis arboris appendunt, indunt momentum calcis quantum sufficit ad liquorem instillatum rubedine tingendum, nam si calx superflua sit liquor est magis albicans & lacteus colore calcis, si minus calcis additum, liquor ex suo colore albicat, dein hunc liquorem Suri ita cum calce sufficienter imbutum & permixtum, coquunt, continuò eum cum cochleari movendo donec inspissetur, habeturque turn saccharum rubrum; notandum verò ex liquore Suri instillato, cui minus calcis datum est, non posse saccharum confici, si verò plus calcis ei datum sit, adeò ut in fundo impermixta refideat ad saccharum conficiendum residuum calcis primum esse demendum; in confectione sacchari seu Iagre albicans hoc insuper observatur quod liquorem Suri cum calce permixtum in ollas diversas ad separationem calcis transfundant, mutando ter ollas, ut si mane detractus sit, medio die calce quæ in fundo subsedit relictâ, in novam ollam infunditur, atque ita altera vice hora secunda, ac vespera rursus in novam ollam refusa coquitur.

Hæc arbor valde ferax est, præcipue quæ in locis falsis ac proximè ad mare nascitur, quæ in montosis provenit minùs ferax est, ac fructus seu Cocos minores dat, quorum aqua saporis est minus dulcis ac minus grati, liquorem Suri minori quoque copia fundit, qui ta-

men