Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/24

Haec pagina emendata est
5
MALABARICUS.

lignoso exterius arctè adhærent, est intertextus. Quod ad formam externam, hi fructus cùm tenerrimi, rotundi sunt, cum majori ætate oblongo-rotundi ac tribus angulis obtusis ad partes suturarum emicantes, cùm vetustiores sunt minus oblongi, ac cùm vetustissimi sunt, figura magis contracta quàm Lania; in cocos vetustis ad partem eorum inferiorem intra medullam duram oculus oblongo-rotundus albicans, qui postea flavescit, se prodit, estque tenerum germen fructus qui eo terræ mandato ex superiori parte per oculum operimenti minus durum seu latius surculum novellum extrudit, atque ex inferna parte piram dictam Mal. ............ Lusitanis Póngo, quæ magis & magis increscens dum aqua interea exsiccatur, totam cavitatem adimplet; surculus autem novellus ex oculo prodiens extra operimentum emicans paulo reflexus corticem exteriorem perterebrat, ac ex inferiori parte emittit radiculas, quæ per corticem exteriorem primum obliquè decurrendo, tandem eo perrupto se terræ hinc inde affigunt: pirum quod in cavitate nascitur albicans est, & in strictiori parte, quâ ex oculo prodit subflavum, exterius rugis in longum striatum & granulatum ac oleo inunctum, intus fungosum, humidum, molle & albicans, esculentum, sapore multo dulciori quàm medulla, verùm nonnihil fastidioso.

Ex hac arbore liquor Suri quoque provenit, qui potus est ut vinum vim inebriandi obtinens, saporis grati, subdulcis, subsalsi & subacidi, cùm primùm exceptus est majori dulcedine, cùm vetustior acidior, coloris ex albicante subcœrulei & pallidi, in superficie bullis seu spuma obsitus ac brevi tempore fermentans ac inter fermentandum fibilum edens ac guttulas tenues veluti vinum forte & vegetum in aërem excutiens, vi quoque massam farinaceam seu cerevisiam fermentandi pollens maximè cùm dulcior est, estque liquor maximo commodo serviens, ex quo vinum ardens, quod ut vinum vim inebriandi habet, acetum ac faccharum quod Iagra vocant, formatur; educitur autem hie liquor ab iis quos Chegues vocant hoc modo: capsæ floriferæ seu fructiferæ, quam Mammam arboris vocant, cuspidem incidunt, eique ollam appendent, ac infra cuspidem incidunt, eique ollam appendent, ac infra cuspidem intervallo quatuor digitorum corticem capsæ obliquè secant, sectumque versus cuspidem elevant barbam ut ajunt efficientes, ut liquor ex cuspide inciso per corticem capsæ dimanans ex barba in ollam appensam refundatur, cuspidem autem incisum vel limo

certo obducunt, vel foliis Vétti-Táli, vel corticis exterioris viridi rasura idque ad obturandum cavernulas in cuspide sitas, ne per eas liquor Suri ex surculis, qui intra capsam sunt, exstillans, intra ipsam capsam se effundat: capsam quoque vinciunt in incisura cum cortice qui à ramis foliaceis detractus est ad impediendum ne rumpatur; Mamma autem seu capsa cuspide primum inciso post quinque dies

dat
B