Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/14

Haec pagina emendata est

ARNOLDUS SYEN

CANDIDO

L E C T O R I

BOTANOPHILO

SALUTEM.

Paucis in ipso limine monitum te volo, Amice Lector, quid in hoc opere à me sit præstitum. Cùm anno elapso, obiter illud perlustrare contingeret, mox arrisit laudabile Autorum institutum, non dispari successu ad metam perductum. Præter enim figuras splendidissimas, & tam affabre delineatas, ut vix ovum ovo mavis simile esse, ex siccatis quas plerasque penes me asservo plantis, asserere ausim: accuratissimam Plantarum Anatomen, diffusa exhibet descriptio, quæ non singulas duntaxat ipsarum partes, sed & partium minutias exhibet. Huic enim operi exornando, plerique tractus Malabarici Reges, sua contulere auxilia, & intimos remotissimosque Regni recessus, Optimatum & Medicorum suorum auspiciis perlustrare jusserunt. Videbatur tamen deesse hujus operis, cum reliquis

auto-