Haec pagina emendata est
Nec, quod avus tibi maternus fuit atque paternus
Olim qui magnis legionibus imperitarent .
Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum :
Cum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus. Persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
Multos sæpe viros nullis majoribus ortos
Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos ;
Contra Lævinum, Valeri genus, unde superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
Non unquam pretio pluris licuisse, notante
Judice quo nosti, populo, qui stultus honores
Sæpe dat indignis, et famæ servit ineptus,
Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet
Nos facere, a vulgo longe lateque remotos ?