Præsidium regale loco dejecit, ut aiunt,
Summe munito, et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum, donis ornatur honestis ;
Accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus, castellum evertere prætor
Nescio quod cupiens, hortari cœpit eundem,
Verbis quæ timido quoque possent addere mentem ;
— « I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum præmia. Quid stas ? »
Post hæc ille catus, quantumvis rusticus : — « Ibit,
Ibit eo quo uis, qui zonam perdidit, » inquit.
Romæ nutriri mihi contigit, atque doceri,
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adjecere bonæ paulo plus artis Athenæ ;
Scilicet ut possem curuo dignoscere rectum,
Atque inter silvas Academi quærere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato,