Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/254

Haec pagina emendata est



In scalis latuit metuens pendentis habenæ. »
Des nummos, excepta nihil te si fuga lædat ;
Ille ferat pretium, pœnæ securus, opinor.
Prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex ;
Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua.
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
Talibus officiis prope mancum, ne mea sævus
Jurgares ad te quod epistola nulla veniret.
Quid tum profeci, mecum facientia jura
Si tamen attentas ? Quereris super hoc etiam, quod
Expectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis
Ærumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
Perdiderat ; post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti
Iratus pariter, jejunis dentibus acer,