Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/252

Haec pagina emendata est


Et formidatam Parthis, te principe Romam,
Si, quantum cuperem, possem quoque. Sed neque parvum
Carmen majestas recipit tua, nec meus audet
Rem tentare pudor, quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem, stulte quem diligit, urget,
Præcipue cum se numeris commendat et arte ;
Discit enim citius meminitque libentius illud
Quod quis diridet, quam quod probat et veneratur.
Nil moror officium, quod me gravat : ac neque ficto
In pejus vultu proponi cereus usquam,
Nec prave factis decorari versibus opto ;
Ne rubeam pingui donatus munere, et una
Cum scriptore meo capsa porrectus aperta,
Deferar in vicum vendentem tus et odores,
Et piper, et quidquid chartis amicitur ineptis.