Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/248

Haec pagina emendata est


Captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
Si foret in terris, rideret Democritus, seu
Diversum confusa genus panthera camelo,
Sive elephans albus vulgi converteret ora ;
Spectaret populum ludis attentius ipsis,
Ut sibi præbentem mimo spectacula plura ;
Scriptores autem narrare putaret asello
Fabellam surdo ; nam quæ pervincere voces
Evaluere sonum, referunt quem nostra theatra ?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,
Tanto cum strepitu ludi spectantur, et artes,
Divitiæque peregrinæ, quibus oblitus actor.
Cum stetit in scena, concurrit dextera lævæ.
Dixit adhuc aliquid ? Nil sane. Quid placet ergo ?
Lana Tarentino violas imitata veneno.