Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/245

Haec pagina emendata est


Versibus alternis opprobria rustica fudit ;
Libertasque recurrentes accepta per annos
Lusit amabiliter, donec jam sævus apertam
In rabiem verti cœpit jocus, et per honestas
Ire minax impune domos. Doluere cruento
Dente lacessiti, fuit intactis quoque cura
Condicione super communi ; quin etiam lex
Pœnaque lata, malo quæ nollet carmine quemquam
Describi. Vertere modum, formidine fustis
Ad bene dicendum delectandumque redacti.
Græcia capta ferum victorem cepit, et artes
Intulit agresti Latio ; sic horridus ille
Defluxit numerus Satrunius, et grave virus
Munditiæ pepulere ; sed in longum tamen ævum
Manserunt, hodieque manent vestigia ruris.
Serus enim Græcis admovit acumina chartis ;
Et post Punica bella quietus, quærere cœpit,