Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/240

Haec pagina emendata est


Non equidem insector, delendave carmina Livi
Esse reor, memini quæ plagosum mihi parvo
Orbilium dictare ; sed emendata videri,
Pulchraque et exactis minimum distantia, miror.
Inter quæ verbum emicuit si forte decorum, et
Si versus paulo concinnior unus et alter,
Injuste totum ducit venditque poema.
Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum illepideve putetur, sed quia nuper ;
Nec veniam antiquis, sed honorem et præmia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attæ
Fabula, si dubitem ; clament periisse pudorem
Cuncti pæne patres, ea cum reprehendere coner,
Quæ gravis Æsopus, quæ doctus Roscius egit ;
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt ;
Vel quia turpe putant parere minoribus, et, quæ