Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/237

Haec pagina emendata est


Æstimat ; et, nisi quæ terris semota, suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit,
Sic fautor veterum, ut Tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, fœdera regum
Vel Gabiis, vel cum rigidis æquata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina Vatum
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quæque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur :
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
Venimus ad summum fortunæ : pingimus, atque
Psallimus, et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,
Scire velim, pretium chartis quotus arroget annus.
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos veteresque referri debet, an inter