Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/233

Haec pagina emendata est


Non ita nutritus. Fuge, quo descendere gestis.
Non erit emisso reditus tibi. — « Quid miser egi ?
Quid volui ? » dices, ubi quid te læserit. Et scis
In breve te cogi, cum plenus languet amator.
Quod si non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romæ, donec te deserat ætas.
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Cœperis, aut tineas pasces taciturnus inertes
Aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille
Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus. Quis enim invitum servare laboret ?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me libertino natum patre, et in tenui re,