Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/193

Haec pagina emendata est


Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra
Quam satis est morer, ex nitido fit rusticus, atque
Sulcos et vineta crepat mera ; præparat ulmos,
Inmoritur studiis, et amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellæ,
Spem mentita seges, bos est enectus arando ;
Offensu damnis, media de nocte caballum
Arripit, iratusque Philippi tendit ad ædes.
Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus
— « Durus, ait, Vultei, nimis, attentusque videris
Esse mihi. » — « Pol, me miserum, patrone, vocares,
Si velles, inquit, verum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium, dextramque, Deosque Penates,
Obsecro, et obtestor, vitæ me redde priori. »
Qui semel aspexit, quantum dimissa petitis