Haec pagina emendata est
At fides, et ingeni
Benigna vena est ; pauperemque dives
Me petit. Nihil supra
Deos lacesso ; nec potentem amicum
Largiora flagito,
Satis beatus unicis Sabinis.
Truditur dies die,
Novæque pergunt interire lunæ.
Tu secanda marmora
Locas sub ipsum funus, et sepulcri
Inmemor, struis domos,
Marisque Baiis obstrepentis urges
Submovere littora,
Parum locuples continente ripa.
Quid, quod usque proximos
Revellis agri terminos, et ultra
Limites clientium
Salis avarus ; pellitur paternos
In sinu ferens Deos
Et uxor et vir sordidosque natos.
Nulla certior tamen