Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/92

Haec pagina emendata est



Quid brevi fortes jaculamur ævo
Multa ? quid terras alio calentes
Sole mutamus ? patriæ quis exsul
               Se quoque fugit ?
Scandit æratas vitiosa naves
Cura ; nec turmas equitum relinquit
Ocyor cervis, et agente nimbos
               Ocyor Euro.
Lætus in præsens animus, quod ultra est
Oderit curare, et amara lento
Temperet risu. Nihil est ab omni
               Parte beatum.
Abstulit clarum cita mors Achillem ;
Longa Tithonum minuit senectus ;
Et mihi forsan, tibi quod negarit,
               Porriget hora.
Te greges centum Siculæque circum
               Mugiunt vaccæ, tibi tollit hinnitum