Haec pagina emendata est
Non homines, non Di, non concessere columnæ.
Ut gratas inter mensas symphonia discors,
Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia cœna sine istis ;
Sic animis natum inventumque poema juvandis,
Si paulum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis ;
Indoctusque pilæ discive trochive quiescit,
Ne spissæ risum tollant impune coronæ ;
Qui nescit, versus tamen audet fingere. Quidni ?
Liber et ingenuus, præsertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
Tu nihil inuita dices faciesve Minerva ;
Id tibi judicium est, ea mens. Siquid tamen olim
Scripseris, in Mæci descendat judicis aures