Haec pagina emendata est
Canidia rodens pollicem,
Quid dixit, aut quid tacuit ? « O rebus meis
Non infideles arbitræ,
Nox, et Diana, quæ silentium regis,
Arcana cum fiunt sacra,
Nunc, nunc adeste ; nunc in hostiles domos
Iram atque numen vertite.
Formidolosis cum latent silvis feræ
Dulci sopore languidæ,
Senem (quod omnes rideant) adulterum
Latrent Suburanæ canes,
Nardo perunctum, quale non perfectius
Meæ laborarint manus.
Quid accidit ? cur dira barbaræ minus
Venena Medeæ valent,
Quibus superbam fugit ulta pellicem,
Magni Creontis filiam,
Cum palla, tabo munus imbutum, novam