Haec pagina emendata est
Misce stultitiam consiliis brevem.
Dulce est desipere in loco.
Audivere, Lyce, di mea vota, Di
Audivere, Lyce. Fis anus, et tamen
Vis formosa videri,
Ludisque et bibis inpudens,
Et cantu tremulo pota, Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis et
Doctæ psallere Chiæ
Pulcris excubat in genis.
Importunus enim transvolat aridas
Quercus, et refugit te quia luridi
Dentes, te quia rugæ
Turpant et capitis nives.
Nec Coæ referunt jam tibi purpuræ,