Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, I.djvu/187

Haec pagina emendata est




Cursitant mixtæ pueris puellæ ;
Sordidum flammæ trepidant rotantes
             Vertice fumum.
Ut tamen noris quibus advoceris
Gaudiis, Idus tibi sunt agendæ,
Qui dies mensem Veneris marinæ
             Findit Aprilem ;
Jure solemnis mihi sanctiorque
Pæne natali proprio, quod ex hac
Luce Mæcenas meus affluentes
             Ordinat annos.
Telephum, quem tu petis, occupavit
Non tuæ sortis juvenem puella
Dives et lasciva tenetque grata
             Compede vinctum.
Terret ambustus Phæthon avaras
Spes, et exemplum grave præbet ales
Pegasus, terrenum equitem gravatus
             Bellerophonten,
Semper ut te digna sequare, et ultra