Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/44

Haec pagina emendata est

in caput vestrum debeat retorqueri. Speramus autem quod hec et alia que imminent facienda fideliter adimplebitis, tum ex debito fidelitatis quo nobis et Ecclesie Romane tenemini et etiam ipsi regi, tum ex officio quod vobis incumbit; ad quod utiliter exequendum favor apostolicus vobis non deerit oportunus, quin etiam ad honorem et profectum vestrum, si sollicitam fidem et fidelem sollicitudinem in vobis experti fuerimus ut speramus, efficaciter intendemus. Nos autem interim assidue procuramus ut de Lombardis, Tuscis, Romanis, Campanis et aliis adjacentibus provinciis validus exercitus congregetur, per quem dictus Marcovaldus vel fugetur quam citius vel irreparabiliter conteratur. Ad que procuranda rectores Tuscie apud Urbem fecimus convenire, cum quibus ita procuravimus quod duo millia militum vel ad minus mille quingentos nobis sine solidis, in moderatis tamen expensis, similiter et pedites et archarios quot necessarii fuerint ad mandatum nostrum in regni subsidium destinabunt; per quos, dante Domino, nisi per vos steterit, reportabimus de inimicis regni triumphum. Volumus etiam nihilominus et mandamus ut nos super tutela regis et regni balio ante omnia vestro reddatis juramento securos, et juxta providum dicti legati consilium tam nostras quam regis per universum regnum litteras per nuntios idoneos destinetis, ut omni dilatione et excusatione cessante, vestrum imitantes exemplum id debeant adimplere.

Datum Laterani, VIII kalendas februarii, anno pontificatus primo.

Sequitur de re eadem altera epistola clero, baronibus, judicibus, militibus et universo populo Capuanis directa, ut pro patria contra Marcualdum fortiter decertent.



[Januario exeunte.]Innocentius papa Friderico Siciliae regi litteras consolatorias de morte patris et matris ejus mittit; nuntians quod cum Constantia imperatrix ipsum tutelae suae commiserit et insuper Siciliae regnum ad patrimonium Ecclesiae pertineat, summum pontificem de